- NUPTA
- NUPTAi. e. Sponsa rite deducta, Hebraeis Gap desc: Hebrew, neque ante dicebatur, tametsi ex sponsalibus plane matrimonium esset satis contractum initumque: Sponsum appellabant Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew, Sponsam. Gap desc: Hebrew et Gap desc: Hebrew: post deductionem, per septem Epuli nuptialis dies (de quo infra) haec Gap desc: Hebrew, ille Gap desc: Hebrew ab omnibus, etiam post illos expletos, semper a Parentibus appellabatur. Inde etiam ipsum coniugium Gap desc: Hebrew dicebant, ac interdum quoque Gap desc: Hebrew et nuptias, Gap desc: Hebrew: Patres item coniugum inde se mutuo Gap desc: Hebrew et propinqui Gap desc: Hebrew nominabant. De Nupta vero nova, praeceptae virginitatis accusatâ, Lex sacra sic habet, Deuter. c. 22. v. 13. et seqq. Si quis duxerit uxorem et ingressus fuerit ad eam, et odiô coeperit eam habere, et imposuerit ei opprobrium verborum, protuleritque contra eam nomen malum seu infamiam, ac dixerit, cum duxissem mulierem illam et ingressus essem ad eam, non inveni virginem, sumant pater puellae et mater eius et proferant signa virginitatis ( Gap desc: Hebrew) puellae ad Presbyteros Civitatis, qui sunt in porta dicetque pater puellae ad presbyteros, hanc filiam meam dedi viro illi in uxorem coepitque eam odiô habere; et ecce ipse imponit ei opprobrium verborum, dicens, non inveni in filia tua virginitates seu virginitatis signa; haec vero sunt signa virginitatis filiae meae; et expandent vestimentum coram Presbyteris Civitatis, accipientque presbyteri Civitatis virum illum et castigabunt eum, condemnabuntque eum centum argenteis (siclis) quos dabunt patri puellae eo quod produxit nomen malum contra virginem israel, habebitque eam in uxorem, nec poterit dimittere eam cunctis diebus suis. Quod si verum est verbum illud et non inventa sint signa virginitatis in puella, ducent puellam ad ostium domus patris sui obruentque eam viri Civitatis illius lapidibus, ut moriatur, quia fecit nefas in Israel, fornicando in domo patris sui, removebisque malum de medio tui. Quam Legem nec ad minorem annis duodecim ac die unicô, quam Gap desc: Hebrew nuncupant, nec ad maiorem annis, praeter sex menses duodecim, quam Gap desc: Hebrew appellitant, i. e. plenae pubertatis puellam, attinere volunt Magistri: imo nec ad puellam, quae ex ipsa origine non esset Israelitis, aut cui dos 50. siclorum seu Zuzorum 200. non erat ex more ante nuptias praestituenda; nec demum ad virginem, quae ante sponsalia erat violata. Adeo, ut nisi inter Sponsalia et primos amplexus coniugales pollueretur, querelae huic nullus esset locus. Intentabatur autem haec actio coram Presbyteris civitatis, seu Γερουσίᾳ ac Senatu, ut Philo interpretatur, Synedrio videl. XXIII. virali, penes quod erat iudiciorum capitalium poenaliumque in qualibet urbe cognitio. Formula huiusmodi: Cum iuvencula hac seu puella nondum plenae pubertatis, ut maritus concubui, et minime in ea reperi virginitates (παρθένια) et inquisitione ea de re facta innotuit mihi eam stupri ream fuisse in me, postquam desponsata est mihi et hi sunt testes oculares, quod stupri huiusmodi rea sit. Sic puellâ pro tribunali auditâ, examinabantur testes qui si eam convicissent, lapidatione illa puniebatur, si non ex genere esset Sacerdotali. Tunc enim vivicomburii poena erat, Levit. c. 21. v. 9. Sin periurii testes convincerentur, absolutâ uxore, poena marito utraque ex Lege infligebatur, et testes periuri lapidabantur. Idem ius obtinuit, si denuo periurii a testibus aliis a marito adductis convincenntur adducti a Patre seu pro uxore: etenim tunc et hi uxore reâ peractâ, morte itidem plexi. Coeterum, uti inter vulgi errores a Medicis, Iurisconsultis, acTheologis summis reiectum, in cunctis aut ita haberi, ut indubitatum Virginitatis signum (ut de perpetua nymphae seu hymenis virginei admissione verba praefata quidam explicant) aut haberi omnino; Proin receptiore sententiâ, Virginitatis signa, explicantur, de testibus virginitatis (Paranymphis nempe vide infra) qui ex sindone aliterque rem in Foro expeditam probatamque dare consueverint. Certe Iosephus heic de Marito tantum ait, Δίκην λαχὼν αὐτὸς κατηγορείτω χρώμενος εἰς ἀπόδειξιν οἷς ἂν ἔχοι τεχμηρίοις, Actionem intendat ipse et accuset, eis quae habet signis usus. Neque sane ille aut Philo, l. de Spec. Leg. de Adult. ubi hac de re loquitur, quidquam de sindone in testimonium afferenda habet. Quod virginitatem ex Matronarum inspectione probandam concernit, vide praeter alios complures Zachar. Pasqualigum Decis. Moral. 221. et 222. Si Parentes vero deessent, qui de filia diffamata quererentur, Curatorem dabant Iudices: quô casu quoque, non Patris heredibus, sed puellae ipsi, innocenti repertae, centumsicli cedebant. Poena autem Mariti, verbera erant: Iosephus Antiqq. l. 4. c. 8. Τοῦ δὲ τολμηρῶς καὶ προπετῶς ἐπενεγκεῖς αἰτίαν καὶ δαβολην πρόςτιμον ἐκτινέτω πληγὰς τεσσαράκοντα μιᾶς λειπούσης λαμβάνων καὶ πεντήκοντα σίκλους ἀποτινέτω τῷ πατρὶ, Vir temeritatis et petulantiae, quâ insontem uxorem detulerit, poenas luat quadraginta una minus plagis acceptis et quinquaginta siclos puellae patri nomine mulctae persolvat. De quo numero verberum Magistri consentiunt. Ubi vero reperta sunt manifesta virginitatis signa, non sine benedictione sollemni ea summa cum laetitia solebant agnosci, si fides Ritualibus, in quibus benedictio haec occurrit: Benedictus sis, Domine Deus noster Rex Mundi, qui statuisti nucem in horto Eden seu in paradiso, liliumque convallium. Non dominabitur alienus in fonte signato. Propterea cerva amorum servavit sanctum semen in munditia et statutum non violavit. Benedictus sis Domine, qui elcgisti Abraham et post eum semen ipsius, vide Sepher Thephiloth Iudaeorum Hispaniens. p. 351. Ubi ex lege capitali, in novam Nuptam praereptae virginitatis nomine agere aut nolebat, aut nequibat Maritus, integrum ei erat ex receptis moribus, suâ duntaxat assertione, postulare eam sive eius praereptae, sive primô amplexu sibi non compertae; non vero criminaliter, sed ideo duntaxat, ut, veluti condictione indebiti, dotem ei, Virginis nomine constitutam, quae dupla erat ei, quae vitiatae debebatur, aut rescinderet, aut pro varia causae qualitate minueret. Nam non ad aliam omnino Virginem, praeter eam, cui dos virginalis seu L. siclorum aut CC. Zuzorum sub Sponsalia debebantur, attinuit hic mos, etc. Plura apud Seldenum Uxor. Ebr. l. 2. c. 1. l. 3. c. 1. et 2. nec non hîc infra, item voce Nympha, et hinc ortis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.